Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)

A. Ch. 1272. Idcni Ladislaus donationales aui sui , Belae IV. monasterio S. Michaelis de ensnla datas , con­firmat. Ladislaus, Dei gracia , Hungarie , Dahnatie , Croatie , Rame , Seruie , Gallicie , Lodomerie , Cumanie, Bulgarieque llex. Omnibus tam presen­tibus, quam futuris, presentes litteras inspecturis , salutem in omnium Saluatore. Ad vniuersorum tam presencium, quam futurorum noticiam liarum serie volumus peruenire , quod frater lacobus prior Ordinis Fratrum Praemonstratensium Mona­steriii Beati Michaelis Archangeli, de insula Virgi­nis Mariae, ad nostram accedens praesentiam, ex­hibuit nobis priuilegium Domini Belae, Illuslris regis Hungariae, felicis recordationis, karissimi aui nostri, petens suppliciter, vt idem ratum habere, et nostro dignaremur priuilegio confirmare; cuius tenor talis est : Bela (Vid. an. 1255.) Nos igitur petitionibus eiusdem Fralris Iacobi prioris, quae iuste et congrue esse videbantur, fauorabiliter in­clinati, priuilegium praedicti karissimi aui nostri ratum habentes et acceptum, inserendo de verbo ad verbum presentis scripti testimonio, duximus confirmandum, dupplicis sigilli nostri munimine roborando. Datum per manus Magistri Nicolai Praepositi Albensis Ecclesiae Transiluaniensis, au­]ae nostrae Vice - Cancellarii, dilecti et lidelis no­stri. Anno Domini Millesimo, ducentesimo , se­ptuagesimo secundo. Quinto nonas Decembris , regni autem nostri anno primo. Indictione XV. Venerabilibus Patribus Philippo Strigoniensi, per­petuoque Comile loci eiusdem , Stephano Colocen­si , et Ioanne Spalatensi Archiepiscopis ; Lamper­to Agriensi, Iob Quinqueecclesiensi , Comite Mu-

Next

/
Thumbnails
Contents