Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)
A. Ch. 1279. Idem Ladislaus Laurentio , Bano de Zeurino, possessionem suam Kendtelek, in Comitatu de Doboka, Comiti Hench propinguo suo vendendi facultatem largitur. Nos Ladislaus, Dei gratia, Rex Hung. memoriae commendantes significamus, quibus expedit, tenore praesentium, vniuersis, quod Laurentius Banus de Zeurino , filius quondam Laurentii Voy•vvode, dilectus et fidelis noster, ad nostram accedens presentiam , a nobis petiuit humiliter supplicando, quod quamdam possessionem suam Kendteluk vocatam, olim ad Comitatum de Doboka pertinentem, quam idem Laurentius Woywoda, pater eius, a serenissimo Principe, Domino Bela , felicis recordacionis rege, auo nostro karissimo, aquisiuerat, Comiti Hench, filio Brendelini de Rodna, rectori Castri Budensis, propinguiori suo, scilicet commetaneo, vendendi facultatem Jiberam praeberemus; et licet successiuis temporum mutacionibus predicta possessio Kendteluk vocata ad diuersas manus fuisset deuoluta; tamen quia eandem possessionem per prefatum Laurencium Voywodam pro magnis et fidelilxis suis obsequiis fuisse acquisitam , nec deJjebat collacio sibi facta de eadem aliqualiter retractari. Nos, qui ex officio suscepti regiminis debemus librare merita negociorum, et iusta petencium votis acquiescere , peticionem ipsius Laurencii Bani in hac parte duximus admittendam presertim , quia idem in pacifica villae seu possessionis memorate constitutus fuerat illa vice ; qui obtenta a nobis licentia liuiusmodi coram nol^is personaliter comparendo, sepe dictam possessionem , Kendteluk vocatam , confessus est, se prefato Comiti Hench pro centum et 55 *