Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)
catarum , iu comitatu Simigiensi cxistentium , ac villae Eche, per Moys, virum Nobilem, Magistrum Tauernicorum Dominae Reginae, carissimae consortis nostrae eisdem sororibus collatarum, sicut in priuilegiis Capituli Budensis, fidelium nostrorum , per Marcellum et Petrum Comites, olliciales dictarum sororum nobis exhibitis, contineri vidimus , hoc ordine distinguuntur : Prima meta terrae Posony, incipit a parte occidentali, iuxta magnam viam, quae venit de Simigio: vbi sunt tres metae terreae antiquae, angulares sub ligno piri aggrestis, quarum vna separat Comiti Iohanni, filio Pouce; alia Conrado Bano , ad villam Lapta vocatam; tertia Magistro Mojs, ad villam Posony nLincupatam. Abhinc tendens per eaindem viam peruenit ad partem orientalem , vbi est meta antiqua et alia noua ; de liinc iuxta eamdem viam ex parte septemtrionali eundo parum, sunt duae metae antiquae , et tertia noua; deinde per quamdam viam eundo ad partem septemtrionalem sunt octo metae veteres et vna noua. Abinde tendens ad partem septemtrionalem peruenit ad quinquc metas antiquas, vbi est vna ineta noua. Dehinc per eamdem viam ad quatLior metas antiquas, vbi vna meta est noua. Ab hinc procedens per viam praedictam in magna silua, vadit ad partem septemtrionalem, per multas et continuas melas , anliquas et nouas, etiam peruenit ad sex metas anliquas, vbi septima est noua in magna aibore ilicis , et parum declinans, de ipsa magna via, crucesignata, vadit per viam graminosam, vbi sunt sex metae antiquae et septima noua; deinde satis in magno spatio eundo, per magnam syluam perueniet acl sex metas veleres , in quarum tribus Tom. V. Vol. 11. 51