Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)
Cumaniae, Bulgariaeque Rex. Yniuersis Christi fidelibus, praesentibus pariter et futuris, praesentes Jitteras inspeeturis, salutem in eo, qui Begibus dat salutem. Ad vniuersorum notitiam liarum serie volumus peruenire, quod quia hospites nostri de castro ferreo per plurimos descensus et continuas deuastationes Teutonicorum et aliorum depauperati sunt plurimum, et dispersi, vt iidem et alii liberae conditionis homines in eamdem villam conuenire valeant, et numerus eorum augeatur, et per hoc honor regius accrescat, lianc eisdem gratiam duximus esse faciendam, et libertatem ordinandam, vt a iudicio et iurisdictione omnium Iudicum et specialiter Comitis Castri ferrei, pro tempore constituti, sint excepti penitus et exempti; ita videli— cet, quod nec iudicium trium articulorum, homicidii scilicet, furti et latrocinii, de cetero comes castri facere valeat inter ipsos, in quibus articulis primitus in ipsius comitis praesentia stare tenebantur; quia eosdem nostro tantum iudicio reseruamus; et volumus, quod nec comes castri ferrei, nec aliquis alius descensum violentum facere possit inter ipsos. Item concessimus, quod villicuin , quem volent, eligant inter se, qui eosdem in omnibus articulis causarum iudicabit. Item ordinauimus statuendo, quod ad exercitus quoslibet, ad quos personaliler vadimus, duos milites armatos, cum equis ductilibus, tentoriis et aliis ornamenlis mittere teneantur, qui sub nostro vexillo regali permanebunt. Item concessimus, quod si causac aliquae contra ipsos hospites nostros motae fuerint per extraneos, vt testium productio habeatur necessaria per testes , qui hospitali gaudent liberlate. Caussae huiusmodi comprobentur, sicut etiam ho—