Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)

in hec verba : Nos Stephanus , Dei gratia, rex Hungarie, significamus vniuersis, quibus expedit, presentium per tenorem, quod nos Magistro Ste­phano, fiiio Magistri Dominici, concessimus ex nostra gratia speciali, quod populos suos et popuios Ecclesie de Paztuh, cuius patronus est, preter personam ipsius Magistri Stephani, nec Pa­latinus, nec Iudex Curie nostre, nec Comes noui Castri, aut Neugradiensis, nec etiam aliquis ludi­cum seu Comitum possit vel debeat aliquatenus iudicare; sed ipse idem predictos populos in omni­bus causis suis iudicabit. Datum apud magnam in­sulam, feria quinta post festum beati Mauritii. Nos igitur petitionibus ipsius magistri fauorabiliter in­clinati, consideratis seruitiis et fidelitatibus suis , regno et coronae regie exhibitis et impensis, pre­scriptum priuilegium ratum habentes et acceptum, de verbo ad verbum presentibus insertum, vna cum predictis patentibus litteris, similiter presen­tibus insertis, de beneuolentia Domine regine, ka­rissime matris nostre, duximus confirmandum r dupplicis sigilli nostri munimine roborando. Da­tum per manus Magistri Nicolai, Praepositi Alben­sis Ecclesiae Transiluane, aulae nostrae Yice-Can­cellarii, dilecti et fidelis nostri. Anno Domini M. CCLXXII. indictione quinta decima, Kalendas De­cembris regni autem nostri anno primo. Yenera­bilibus Patribus Philippo Strigoniensi , perpetuo Comite loci eiusdem, Stephano Colocensi, et Io­hanne Spalatensi Archiepiscopis; Lamperto Agrien­si, Iob Quinqueecclesiensi, Comite Musunien. Phi­lippo \ aciensi, Dominae reginae karissime matris nostre Cancellario, Paulo Wesprimiensi, aulae no­stre Canceilario , Briccio Chanadiensi, Thimotheo

Next

/
Thumbnails
Contents