Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)

postularunt humiliter supplicando; et licet propler commendabilia merita eorumdem non tantuin in hoc, verum etiam in pluribus remuneratione di­gni extitissent: tamen quia ob cultum regii culrni­nis absque deliberacione et moderamine facere ali­quid non debemus, fidelibus nostris, Capitulo Han­tensi, nostris litteris dederamus in mandatis, \t vnum ex se pro testimonio destinarent, coram quo lohannes, filius Paulus de Chichou, homo noster, reambulando ipsam terram presentibus eiusdem commetaneis et vicinis , statueret eisdem , si non fieret contradictum ; contradictores vero, siqui fi­erent, ad nostram presenciam euocaret; qui qui­dem demum nobis rescripserunt, quod idem homo noster presente testimonio cuiusdam sacerdolis, ad lioc per ipsos destinati, reambulasset ipsam terram, et prefatis Mortunus et Thome, presentibus omni­bus commetaneis et vicinis, et specialiter presen­tibus iobagionibus populorum reginalium, statuis­set eamdem nullo contradictore penitus existente. Nos igitur propter commendabilia merita eiusdem Magistri Mortunus, quibus in omnibus expedicio­nibus regni nostri, et specialiter in conflictu, quem contra regem Boemie, capitalem inimicum regni nostri, habebamus, in quo strato eodem rege, sumus laudabilem victoriam consecuti; letalia vul­nera ad se recipere, nobis intuentibus, non expauit; vbi eciam equo suo interfecto, et in me­dia acie, per nos virtutibus suis merentibus, ad­iuuatus, in eodem vulnere, contra aduersam aciem bellare nullatenus formidauit, digne meruit com­placere; predictam terram Sykar, quantum in 110­bis est, contulimus, dedimus et donauimus ipsi Magistro Mortunus, et per eum Thoine, fratri

Next

/
Thumbnails
Contents