Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)
ominus debebit exsulari, et sic manendo extra regnum, tanquam exul requiret gratiam redeundi ab iis, quos excesserat, si poterit obtinere; sed interim donec obtinebit, non in regno sed extra regnum permanebit. Si vero persona excedentis talis fuerit, pro qua intercessores de Dominis et Nobilibus Comanorum statim, cum ad nos confugerit, acccsserint veniam super exulatione excedentis postulantes ; extunc talis excedens ab liuiusmodi exilio erit absolutus, sed de rebus etbonissuis, et in quem excessit, vt praemisimus, satisfaciat. Porro assumsimus et assummimus, quod neminem de seruis eorumdem Dominorum et Nobilium de Coinanis, si ad nos venerit, recipiemus; nec Barones , nec Nobiles regni nostri eosdem recipere poterunt vel tenere; immo eosdem seruos cum vniuersis rebus suis, apud quoscunque inuenti fuerint, restituere tenebuntur, villas etiam, quas a quibusdam ex ejs, quae nostrae collationi de iure spectant, abstuleramus, eisdem, a quibus abstulimus, restitui faciemus. Ceterum quoniam praedicti Domini de Comanis et Nobiles Comanorum vna ac eadem cum regni Nobilibus perfruantur libertate, statuimus, vt, sicut a lempore sanctorum Begum, Progenitorum nostrorum, super regni Nobiles, et eorum populos, nec per Nos , nec per Ptegni Barones descensus fieri debebit violentus: ita et super eosdem Dominos et Nobiles de Comanis, ac eorumdem populos. nec per nos, nec per Dominam Reginam, karissimam consortem nostram , et nostros Barones descensus violentus fieri non possit, nec debeat, vllo modo. Insuper etiam terras seu possessiones, quas hactenus ex collatione progenitorum nostrorum, et nostra