Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)

gratia Firmanus episcopus, apostolicae Sedis Le­gatus , ad nos et regnum nostrum specialiter ab eadein sede sancta, a Cliristi scilicet vicario, fu­isset destinatus, ipsius salubri suasione, et sancta inductione concurrentibus, placuit Dominis Coma­norum, scilicet Alpar et Vzur , et ceteris domi­nis de Comanis , ac simpliciter omnibus Nobili­bus de Comanis et vniuersitati eorumdem, vt ipsi relictis, idolorum cultura, et omnibus ac singulis paganorum ritibus prorsus dimissis , ad catliolicae seu ortliodoxae fidei vnionem conuertantur ; ac sacri Baptismatis vniuersi et singuli cuiuscunque aetatis, et sexus, qui nondum sunt baptizati, re­cipiant sacramentum , et seruent omnia ecclesiae sacramenta, et quaecunque alia docet , tenet, et praedicat Ecclesia Bomana sacro sancta. Et quia fides sine opere morlua, sicut legitur, reputatur, Nos, vt assumptae fidei sanctae perfectio apud ipsos et in ipsis sumat initium, et principale iaciat fundamentum , cum ad hocce eosdem Dominus le­gatus quodauimodo coarctaret, recepimus et prius de septem generationibus eorumdem Comanorum, prout sunt septem obsides, quos nos ad tempus faciemLis obtineri, quos qLiidem Dominos de Co­manis et Nobiles Comanorum et totam gentem eo­rumdem, in regno nostro existentem, Nos sole­mni et publica congregatione in regno nostro fa­cta, et diligenti deliberatione cum Baronibus et Nobilibus regni nostri liabita descendere fecimus modo , ac locis infrascriptis. Videlicet a modo descendent et recedent a tabernaculis suis et do­mibus filtrinis , et habitabunt ac morabuntur in villis more Christianoruin , in aedibus et domibus solo fixis, praeter abrasionem barbarum , et abre­Tom. V. Vol. II. 55

Next

/
Thumbnails
Contents