Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)

rum, el omnium Nobilium et ceterorum Cliristia­norum, quae et quas hactenus iniuste et minus debite occuparunt, ac etiam tenuerunt; asseren­tes, eosdem Comanos et se esse paratos ad remit­tenda et restituenda , iuxta mandatum eiusdemDo­mini legati, omnia et singula supradicta. " Promit­timus etiam sub sponsione fidei et praesliti iuramen­ti, ac obligationibus supra dictis, quod, vt praemis­sa omnia et quaecunque alia pro ampliatione lidei christianae, et ecclesiasticae libertatis, ac subli­matione regalis solii et statu pacilico regni nostri idem Venerandus Pater A. S. L. in conuocatione publica regni nostri , facienda XX. die post fe­stum B. Ioannis JBaptist. duxerit ordinanda, acce­ptabimus , seruabimus , et attendi et seruari ab omnibus, nostrae ditioni subditis, firmiter facie­mus. Quare omnia, videlicet tam articulos prae­notatos, quam alia, quae in praefata conuocatione per ipsum D. Legatum fuerint ordinata et sole­mniter publicata , ad aeternam rei memoriam in nostris scriptis publicis , sub bulia aurea serialim redigi faciemus; ac sic redacta et bullata le^ato ,, ' D trademus et tradi faciemus praefato. Quod si prae­fatos Comanos ad praedicta et singula obseruanda ct implenda, exhortationibus, persuasionibus, ra­tionibus et precibus forsitan inducere non pos­semus; recepitnus, promissimus et iurauimus, quod in congregatione praedicta contra dictos Comanos indicemus et faciemus exercilum generalem de re­gno et terris nostris, nobis subiectis, ad quem nostros et regni nostri inuitabimus, ac inuitari fa­ciemus amicos, ad compeilendum eos per dictum exercitum et alios quoslibet vtiles modos brachio regiae potestatis, ad recipienda, facienda, ac etiam

Next

/
Thumbnails
Contents