Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)
rum, et bonas consuetudines eorumdem, ncc non omnia alia et singula quae nostri progenitores in s u a c o n s u e u e r u n t c o r o 11 a t i o n e i u r a r e , inuiolabiliter seruaremus; Yenerabilique Patri, D. Philippo, A. S. Legato, et quibus ex oflicio competeret, assisteremus debito cum effectu iurisdictionis et potestatis nostrae brachio , ad comprimendos et expellendos haereticos de regno et terris nobis subiectis. Secundo iurauimus in praesentia praedictorum, quod nouem alios articulos, qui lidern catholicam et ecclesiasticam libertatem, nec non chrislianorum et Cornanorum statum tangunt, etFectualiter implerenrus, et rnodo simili seruaremus, ac seruari a nostris subditis faceremus. Demum promisimus et iurauimus ven. Patri, D. Legato praefato, attendere et seruari facere articulos infra scriptos, quos pro cultu iustitiae et vnitate fidei obseruanda Yzaeus (Yzur) et Tolon, principales Comanorum, quorum vicem et consensum se habere, dicebant; in praesentia eiusdem D. legati et nostra , sollemniter et publice se facturos et seruaturos, sine refragatione qualibet assumserunt; et modis omnibus curabimus, ac in nostrum suscipimus officium, et ministerium regiae maiestaris, sub obligatione regni nostri et nostra, eosdem Principales Comanorum et vniuersos Comanos, articulos infrascriptos fideliter obseruaturos; omnern ad hoc, quantum ad nostrum spectat offrcium, curam et operam impendendo. Qui quidem articuli hoc ordine declarantur : ,, Vt scilicet vniuersi Comani et singuli, cuiuscunque aetatis et sexus, qui nondum sunt baptizati , volunt et desiderant recipere Baptismatis sacramentum; et suscipere et tenere omnia