Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)

Seruientes regni nostri se gaudeant insignitos, et irreuocabili per omnia donauimus libertate. Yo­lentes , vt ex huius nostrae liberalitatis et munifi­centiae titulo, sine vllo antiquioris conditionis ob­iectu , inter regni Nobiles tanquam primis et a natura traditis restituti natalibus computentur. Cum palam sit secundum iuris ciuilis statuta , natalibus suis a Principe restitutos ad eam libertatem redire, in qua omnes homines fuisse ante iuris gentium potentiam dinoscuntur; eo expresse cauto, vt qui­cunque ex praedictis , vel fdiis eorum, siue ne­potibus in nostra vel nostrorum voluerint curia commorari, libere in ordine, dignitate et Scliemate commorentur, quem quam quod regni Nobiles ac eorum filii sunt adepti. Porro cum beneficia Pi inci­pum largo sint interpretationis commodo dilatan­da, annuimus eisdem, vt omnes terras suas, agros videlicet , foeneta , prata , stagna, piscaturas et omnia, quae hactenus habuerunt, libere habeant, et perpetuo irreuocabiliter possideant , a Castro Posoniensi , Comitatu, ac inferiorum odicialium potentia ex certa nostra scientia exempta, penitus et extracta. Yt igitur liuius nostrae regiae libera­litatis et munificenliae circa praemissas factae, nec non libertatis et nobilitatis eis, et exemtionis et in numerum nobilium translationis series rata et fir­ma in posterum perseueret, praesentes eidem con­cessimus litteras, dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus Magistri Nicolai, au­lae nostrae Yice-Cancellarii, dilecti et fidelis no­stri. Anno Domini Millesimo, ducenlesimo, se­ptuagesimo nono, regni autem nostri anno septi­mo. Yenerabili Patre Lodomerio Episcopo Yara­diensi ad regimen Strigoniensis Ecclesiae deputa-

Next

/
Thumbnails
Contents