Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)

rae, iuxta regni eonsuetudinem ad manus nostras 7 O deuolutam , pro eo, quod idem Theodorus liere­dum solatio destitutus decesserit, a nobis petierunt sibi dari. Yerum quia de praedicta particula ter­rae, vtrum nostrae collationi pertineat nec ne; aut idem Tlieodorus sine liberis decessit, sicut di­citur nobis , de liis omnibus veritas non constabat: Fidelibus nostris Capitulo Yaradiensi firmiter dedi­mus in mandatis: vt cum Paulo, filio Clementis de Vysonth, homine nostro, eorum mitterent testi­monium , coram quo idem homo noster accederet ad particulam terrae Theodori, sine herede dece­dentis, et si ipsam particulam terrae directe ad nostram collationem pertinentem inueniret, ac di­ctum Theodorum sine liberis decessisse ; extunc praesentibus omnibus commetaneis et vicinis sta­tuat et assignet Venceslao et Ladislao, fratri ipsius, possidendam, contradictoribus nihilominus ad no­stram praesentiam euocatis. Demurn itaque praedi­ctum capitulum nobis rescripsit liunc in modum : Excellentissimo Domino suo et Dei gralia Illustri regi Hungariae, Capitulum Yaradiensis Ecclesiae, orationes in Domino pias, ac deuotas. Excellentiae Yestrae notum fiat, nos litteras Yestras in haec verba recepisse : Ladislaus , Dei gratia , Ilungariae Rex, fidelibus suis, capitulo Varadiensi salutem et gratiam. Venceslaus etLadisIaus, filii Vyd de Iriny nobis dixerunt, quod quidam Iobbagio castri de Szathmar, Theodorus nomine, haeredum solatio destitutus decessisset, apud Theodorum , quamdam particulam terrae , de eadem Iriny alienatam ab ipsis habuissent, sicut dixerunt: quam quidem par­ticulain terrae, iuxta regni consuetudinem ad no­stras manus deuolutam, a nobis sibi dari pelierunt.

Next

/
Thumbnails
Contents