Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)

sencium per tenorem, quod Matias Comes et Ma­gister Ratoldus, filii Rolandi Bani, bone memorie, fratres nostri karissimi, coram nobis personaliter constituti, confessi sunt viua voce, quamdani jios­sessionem ipsorum , A.ra u icha vocatam , in Po­soga constitutam, cum suis vtilitatibus, secundum continentiam litterarum ipsius Rolandi Bani , Do­mine matri ipsorum , relicte R. bani dimississe perpetuo possidendam. Datum in Ratoto in die cinerum. Anno Domini MCCLXX. octauo. " E Dipl. Hung. p. 445. A- Ch. 1278. Bernardus , Prior Conucntus S. Trinitatis de calidis aquis, donationales Belae IV. de anno 1249. Ecclesiae S. Michaelis insulae leporum datas, ad pre­ces Martini, Praepositi Praemonstratensium Ordinis y transumit. Nos Frater Bernardus Prior , et Conuentus Sanctissimae Trinitatis de calidis aquis, omnibus, quibus praesentes exliibentur, saiutem in Domino sempiternam. Vniuersitati Vestrae significamus , quod Frater Martinus Abbas, ac alii Fratres Or­dinis Praemonstratensium , in monasterio Sancti Michaelis residentes, de insula leporum circa Bu­dam, ad praesentiam nostram accedentes , nobis dixerunt: Quod priuilegium Domini Belae, felicis memoriae, iliustris regis Hungariae, super facto insulae leporum, et aliis possessionibus confectum ab antiquo , in praesentiarum, vbi necesse esset, propter discordiam et viarum diserimina deferre, et exhibere non auderent ; petentes , vt tenorem dicti priuilegii , quod est nec cancellatum , nec viciatum in aliqua parte sui, inscribi faceremus.

Next

/
Thumbnails
Contents