Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)

villarum predictarum fecimus introduci. Villam au­tem Daman (Domanyocz) quam prius eidem Co­miti Polan contuleramus, quum admodum vitilis et commoda ca-stro nostro Scepus racione sue vi­cinitatis censeatur, ab eodem Polan Comite reuo­camus pro vsu ipsius caslri nostri et seruicio re­seruantes; pro huius commutatione predictam vil­]am Pokaj contulimus, vt superius est expressum. Vt igitur nostre donacionis et collacionis series perpetue firmitatis robore fulciatur , nec processu temporis valeat in irrilum reuocari, presentes con­cessimus litteras, dupplicis sigilli nostri inunimine roboratas. Datum per manus Venerabilis M. Io­hannis , Doctoris decretorum, Prepositi Budensis, Colocensis ecclesiae electi, aule nostre Vice-Can­cellarii, dilecti et fidelis nostri. Anno DominiMil­lesimo, ducentesimo , septuagesimo octauo , VI. Idus Octobris, Regni autem nostri anno VII." Ex autographo Tabularii Familiae Berzevitzianae Bar­dossy Suppl. p. 128. sqq. Katona Tom. VI. p. 764. sqq. Altum de his apud Scriptores nostros silentium ; Ti­nion ad annum 1273. subobscure adnotauit: Seditio, inquit in Hungaria dural; Magistri Vgrini, laesae Ma­iestatis rei , pars fortunarum datnr Comiti Wallero de Castro Budensi; Lorandi, Marci filii, cuidam monaste­rio" Vgrinus idem ne cum Geigeu an alter?? Ooman nunc Domanyocz vei Oomanfalua. A. Ch. 1278. Idem Ladislaus Petro et yllexandro, filiis Michaelis de Mishoucz , possessionem Gregurfelde con­fert. Nos Ladislaus, Dei gratia rex Hungariae, me­moriae commendantes significamus vniuersis : Quod quia Petrus et Alexander, filii Michaelis de Mis­kouch nobis in exercitu nostro, quein contra Re-

Next

/
Thumbnails
Contents