Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)

et homines in ipsa manentes, ipse Stephanus ibi collocasset , contradictores vero nulli exstitissent; dixit etiam idem liomo noster et vester, vt terra supradicta omnibus computatis sufficiens sit ad duo aratra. Datum feria quinta in crastino Protho­Martyris Sancti Stephani. Nos igitur, qui ex offi­cio suscepti regiminis metiri debemus merita sin­gulorum, altendentes seruitia et fidelitates memo­rati Stephani, quae temporibus Progenitorum no­strorum , et nostris , in omnibus expeditionibus regni nostri cum summa fidelitate impendere stu­duit, in compensationem huiusmodi seruitiorum et fidelitatum supradictarum, terram Csenkesfelde, cum omnibus suis vtifitatibus et pertinentiis vni­uersis, ipsi Stephano, et per eum suis haeredi­bus, haeredumque suorum Successoribus , dedi­mus, donauimus et contulirnus iure perpetuo et irreuocabiliter possidendam. Vt igitur haec nostra donatio seu collatio robur obtineat perpetuae fir­mitatis, in memoriam Posterorum praesentes con­cessimus litteras , dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus discreti viri, Magi­stri Ioannis , Praepositi Budensis, electi Albensis Ecclesiae, aulae nostrae Vice - Cancellarii , dilecti et fidelis nostri. Anno Domini Millesimo, ducen­tesimo, Septuagesimo octauo, septimo Idus Augu­sti, regni autem nostri anno septimo. " Transumtum a Aiichaele Orszag de Gutli regni Hun­gariae Paiutino; ex eollectione Diplomatica L. B. JVJed­nyanszky.

Next

/
Thumbnails
Contents