Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)

dumque suorum Successoribus , sub eisdem metis et terminis , in quibus dicti Lepriferi nostri tenu­erunt et possederunt ab antiquo , cum omnibus vtilitatibus et pertinentiis suis dedimus, contulimus et tradidimus, iure perpetuo pacifice possidendam. Yt igitur huius nostre collationis series robur ob­tineat perpetue firmitatis, nec possit vllo vnquam tempore in irritum retractari ; praesentes eisdem concessimus litteras, dupplicis sigilli nostri muni­mine roboratas. Datum per manus Yenerabilis vi­ri, Magistri Nicolai, Ecclesie Albensis electi, aule nostre Vice-Cancellarii , ddecti et fidelis nostri. Anno Domini Millesimo , ducentesimo, septuage­simo octauo. Regni autem nostri anno septimo. " Ex originali descripsit D. Cornides Coll. Dipl. Tom. I. p. 330. Am Cli. 1278. Idem Ladislaus Stepliano , filio Inus, in praemium meritorum, terram Chenkesfelde priuilegia­liter confert. Ladislaus, Dei gratia , Hungariae, Dahnatiae, Croatiae, Ramae, Seruiae, Galliciae, Lodomeriae, Cutnaniae, Bulgariaeque Rex. Omnibus Christi fi­delibus , praesens scriptum inspecturis, salutera in omnium Saluatore. Ad vniuersorum tain praesen­tium, quam futurorum notitiam harum serie vo­lumus peruenire: Quod Stephanus, filius Ioannis, ad nostram accedens praesentiam , a nobis instan­tissime supplicando postulauit, vt quamdam ter­ram Csenkesfeldy vocatani, in Comitatu Po­soniensi existentem, sibi dare de benignitate regia dignaremur: verum quia de qualitate et quantitate ipsius terrae nobis ad plenum veritas non consta­Tom. V. Vol.ll. 50

Next

/
Thumbnails
Contents