Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)
trionali, quae sit fundata et fabricata in honore omniurn Sanctorum, ac pro remissione omnium peccatorum, vbique trinae Missae celebrentur inconcusse, praemissis ordinationibus non obstantibus ; si haec fieri continget protelato tempore, possit Archiepiscopus , qui pro tempore fuerit, vigore praesentium litterarum concessimus omnia adimplere; si autem prorogato tempore haec fie— ri non contingeret, propter negligentiam, aut impotentiam, vt Canonici in Ecclesia Sancti Stephani Protomartyris non collocarentur per ipsum Yenerabilem Patrem nostrum, Philippum Archiepiscopum , aut successores suos Archiepiscopos , tunc primam ordinationem , donationem, et quasi vltimam testamentariam legationem iam factam, in suis terminis quibuslibet volumus permanere: nam ad augmentationem honoris Ecclesiae Sancti Stephani Protomartyris haec fieri volumus, et ad deposifionem oneris, et grauaminis adiuuamen. Hoc etiam declarato, quod portionem hereditariam, quam habet idem Magister Sixtus Lector cum fratre suo in eadem villa Hetyn in toto, cum omnibus terris arabilibus et fenetis ad vnum aratrum sufficiente, eidem fratri suo, si superuixerit, et haeredes habuerit, suis haex^edibus concessit, et dedit possidendam; si autem sine haerede decesserit, cum sit aetate satis annosus , tum eidem Ecclesiae Sancti Adalberti pleno iure, sicut et aquisita, deuoluerentur perpetuo possidenda. Nos igitur eorum petitionibus auditis et pensatis, ac visis priuilegiis felicissimae recordationis Regis Belae, et perlectis, vidimus et intelleximus, quod pro eorum seruitiis meritoriis fideliter sacrae coronae impensis, et a gloriosis parentibus nostris eisdem