Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)
et contulimus perpetuo possidendam , iuxta vetcrcs metas et autiquas; ita tamen , quod annuatim nobis, in festo sancti Martini, idem Comes Elyas, ratione ipsius terre , assumsit soluere vnum fertonem auri; quamdiu ipsam villam idem vel eius heredes possidebunt; a iudicio , vel iurisdictione Comitum, vel curialium Comitum Scepusiensium pro tempore constitutorum, ipsam villam penitus, pure, ac simpliciter eximendo. ln cuius rei meinoriam, perpetuamque firmitatem presentes concessimus litteras, dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus Magistri Iohannis, Yenerabilis viri, Budensis Ecclesie Prepositi, aule nostre Vice-Cancellarii, dilecti et fidelis nostri. Anno Domini Millesimo, ducentesiuio , septuagesimo VIII." Ex autograplio Tabularii Familiae Gorgei, Bardossi Suppl. p. 119. Wagner Analect. Seepus. P. I. p. 128. addit datum : Feria sexta proxima ante dominicam R eminiscere (XI. Martii) Katona Tom: VII. p. 730. A. Ch. 1278. Carolus I. R. Siclllae, puerorum obsidum e Hungaria, injirmorum, singularem haberi iubet rationem. Scriptum est Castellano Castri Trani etc. Cum intellexerimus, quod pueri illi Vngari obsides, v. 1. Stephanus et Nicolaus , quos in castro ipso de mandato nostro custodis, grauiter inlirmentur, nec velimus, quod ob defectum aliquem expensarum, quem ipsos pati didicimus, periculum de obsidibus ipsis valeat euenire; fidelitati tue firmiter precipiendo mandamus , quatenus expensas oinnes necessarias tam in medicis et medicinis quam in aliis pro victu pueris ipsis et eorum nutritoribus et fainiliis opportunis de tuo proprio facere