Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)

uilegium Domini inelili regis Bele, non viciatum, non cancellatum, sed in ornni sui parte integrum et illesum, de verbo ad verbuni insertum, pre­sentibus auctoritate presentium duximus confir­mandum, dicto Magistro Muthmerio Paeposito ni­hilominus assumente, vt in edificacione ipsius ca­stri , Marcelli vocati , procedere teneatur — — mandatum super hoc regium impleturus. Et quam­quam populi prefatarum villarum eidem Magistro Preposito reclamauerint coram nobis; quia tamen donacionem eiusdem Aui nostri, Bele regis, rite factam, sicut in ipsius priuilegio continetur, in­uiolabiliter volumus obseruare, eisdem populis su­per hoc silencium duximus imponendum, in pos­sessione ipsarum villarum dictain Ecclesiam S. Martini volumus pacifice conseruare. Concessimus etiam, vt in populis Prepositi et Ecclesie de Sce­pus, nullus Comitum vel Baronum descensum fa­cere, vel collectam exigere presumat preter Ma­iestatem regiam ; si qui vero contrarium facere presumserint , indignationem nouerint se regiam incursuros. In cuius rei perpetunm firmitatein pre­sentes concessimus litteras , dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus venerabi­lis viri , Magistri Iohannis , Prepositi Budensis , electi Colocensis Ecclesie , aule nostre Vice - Can­cellarii, dilecti et fidelis nostri. Anno Domini Mil­lesimo, ducentesimo, septuagesimo octauo. Begni autera nostri anno sexto. " Ex autographo Bardossy Suppl. p. 221. Confirmatae ah Andrea III. Anno 1291.

Next

/
Thumbnails
Contents