Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)

V 40 A. Ch. 1272. Idem Ladislaus proteclionales etiam Patrii sui litteras , monasterio B.M.I^. de monte conctssas, ratificat. Nos Ladislaus , Dei gracia, rex Hungariae si­gnificamus Vniuersis, quibus praesentes ostenden­tur, quod Abbas et Fratres de monte Sanctae Ma­riae exhibuerunt nobis litteras Regis Stephani, patris nostri karissimi, pie recordacionis, patenter confectas super eo, quod idem karissimus pater noster ipsos et populos ipsorum, ac alios ad ipsos spectantes , in suam receperat protectionem specia­lem, a iudicio vniuersorum iudicum eximendo; petentes cum instantia, vt iuxta easdem nostras sibi litteras dari faceremus. Quarum tenor talis est (vi­de ad an. 1270.) Nos igitur easdem litteras karis­simi Patris nostri praesentibus inseri facientes, iux­ta easdem dedimus litteras nostras praesentes Ab­bati et fratribus supradictis, ipsumque monasteri­um, Abbatem, conuentum, et populos ipsius mo­nasterii, ac alios ad ipsum monasterium quocun­que modo pertinentes, in nostram protectionem recipimus specialem , a iudicio vniuersorum iudi­cum eximentes, sicut in litteris karissimi patris nostri conlinentur. Datum Budae in Crastino Ma­thei Apostoli. Anno Domini MCCLXXII. E Collect. Dipl. Szecheny Tora. III. nro 2. indidem. A. Ch. 1272. Idem Ladislaus priuilegium Patris sui Abba­tiae S. Mariae de monte super vicesima decimarum concessum, roborat. Ladislaus, Dei gratia, Hungar. Dalm. Croatiae, Ram. Seru. Gall. Lodom. Cuman. Bulg. que Rex. Onmibus Christi lidelibus praesentes iitteras in-

Next

/
Thumbnails
Contents