Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)

limationes et defensiones, propter quae regnum regnantium roboratur et magnificatur, et trium­phat, se debet exhibere peruigilem, sollicitam, et intentam. Hinc est, quod nos attendentes pluri­mas fidelitates, ac benemerita seruitia venerabilis Patris Domini Timothei Episcopi Zagrabiensis , di­lecti et fidelis nostri, castrum de Garigh, quod a tempore coronationis nostrae conseruationi eius­dem commiseramus ; Cuius quidem conseruationis onus, sumtus et labores idem Episcopus de propri­is suis bonis supportauit, eidem Episcopo, et suc­cessoribus suis de Baronum nostrorum consilio, et assensu, cum montibus, siluis, aquis, foenetis, et aliis vtilitatibus suis et pertinentiis perpetuo et ir­reuocabiliter dedimus, donauimus, contulimus, de regia munificentia possidendum. In cuius donatio­nis memoriam , perpetuamque firmitatem praesen­tes contulimus litteras dupplicis sigilli munimine roboratas. Datum per manus Yenerabilis viri, Ma­gistri Demetrii, Albensis Ecclesiae Praepositi, Do­mini Papae Capellani , Aulae nostrae Vice-Cancel­larii, dilecti et fidelis nostri. Anno Domini mille­simo, ducentesimo septuagesimo septimo. Vndeci­mo Kal. Aprilis, regni autem nostri anno quinto." £ collect. Dipl. Heuenesi. Tom. Xllf. L. D. p. 344-5. A» Ch. 1277. Idem Ladislaus facta cum Rudolfo Imper. vniune mercatoribus e ditionibus ipsius Tlungariam pe­tituris , libertatem a Bela IV. collatam et Stephano V. conftrmatam roborat. Ladislaus, Dei gratia, Rex Vngariae, fideli­bus suis vniuersis , quibus expedit, et praesentes ostendentur, salutem et gratiam. Cum pacem, 25 *

Next

/
Thumbnails
Contents