Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)
ohsel-uato. Vt igitur huius liostrae donationis serics robur perpetuae firmitatis obtineat, praesentes concessimus litteras dupplicis sigilli nostri munimino roboratas. Datum per manus magistri Demetry, Praepositi Albensis, Domini Papae Capellani et Subdiaconi, aulae nostrae Vice-Cancellarii, dilecti et fidelis nostri. Anno Domini MCCLXXVII. regni autem nostri anno quinto." Ibidem p. 452. et sq. A. Ch. 1277. Idem Ladislaus grandia Tiriothei Zagrabiensis Episcopi rnerita remuneraturus, eidem, successoribusque suis Comitatum Gerzencze, hodie Berzencze, confert. Ladislaus — Etsi quibuslibet coronae regiae fidelibus et deuotis aperire debemus munificentiae nostrae manus; illis tamen, et maxime praelatis, Ecclesiarum tenemur ardentius et specialius raspondere, quos videmus nostris et regni nostri negociis insistere fideliter et deuote; et praesertim cum per hoc et honor accrescat regius, et salus attendatur animarum. Proinde ad vniuersorum notitiam harum serie volumus peruenire, quod gratam et commendabilem fidelitatem et meritoria ac multiplicia obsequia ven. Palris Timothei, miseratione diuina, episcopi Zagrabiensis, dilecti et fidelis nostri, quibus in regni nostri negociis ei coram nostrae maieslatis oculis absque aliquo offensionis scrupulo studuit multipliciter complacere, attendentes, volentesque ob hoc eidem dignae remunerationis beneficio complacere; licet respectu eius, quod ad praesens sibi conferimus, potiora mereretur ; in aliqualem lamen recompensa-