Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)
coronatio Tragurinis innotuisset, decreuerunt: ,, M. CC. LXXII. Die vltimo Augusti. Ab hic in antea, voluntate consilii, debet scribi: regno Vngariae vacante. " Idem — ibidem. A. Ch. 1272. Ladislaus Chunus iubet Simonem , Comitem JBarsiensem in terram Suslan. per capitulum Iaurinense statui. Ladislaus , Dei gracia, Rex Hungarie, fidelibus suis Capitulo Iauriensi salutem, et graciam. Symon, Comes Borsiensis , dilectus et fidelis noster, dixit nobis: quod quidam nobilis, Iacobus nomine, cognatus Iule, heredum carens solacio , decessisset, cuius possessionem Suslan vocatam, tamquam ad manus nostras regias deuolutam, petiit a nobis sibi dari. Quare fidelitati Yestrae mandamus praecipiendo, quatenus mittatis hominem Vestrum, virum ydoneum pro testimonio, coram quo Petrus, filius Seweredi, liomo noster, accedat ad terram memoratam, et eandem, si ad manus nostras deuolutam esse inuenerit, et idem decesserit, sicut fertur, sine herede, statuat ipsi Comiti Symoni, si non fuerit contradictum. Si qui vero contradictores exstiterint, ad nostram citet presenciam ad terminuin competentem , et preter lioc qualitatem et quantitatem ipsius terre, contradictorum nomina, diem citationis, et terminum assignatum, ac tocius facti seriem nobis fideliter rescribatis. Datum in Marheyk quarta die sancti regis Stephani. " Anno MCCLXXII. E Dipl. Hung. in fol. p. 575. Exstat in Archiuo secreto Domus Aug. ad archiuum Cancellariae Hungaricae anno 1787. translato.