Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)

priuilegia frangerentur absque Maiestatis regie con­scientia et voluntate; deraum, quum aliud non po­tuerim eis de iure, sed pre^ictorum potentia, ipsos Tragurienses coegi ad predictas petitiones in omni­bus admittendas ; qui, licet inuiti, et pro destru­ctione predicta euitanda, meis preceptis, et pre­dictorum petitionibus totaliter paruerunt. Que omnia Maiestati Vestre, \t in posterum reprehen­di non possirn, quum non voluntate, sed coactus fieri fecerim, per presentes testifico, tolaliter fa­cta esse, vt Vestra Excellencia videre possit, quod facere debeat in premissis. " Ibidem. yl. Ch. 127 6. Innocentius PP. V. Columhano Ecclesiae Tra­guriensis mittendae gratiam facit , eique Ioannem, Canonicum Ilierosolymitanum, dat successorem. Innocentius Episcopus, Seruus Seruorum Dei, dilectis filiis, Clero et Diaecesi Traguriensi, salu­tem et apostolicam benedictionem. Venerabilis Frater noster Columbanus , Episcopus quondam Tragurii, longa supportatione pontificalis sarcinae fatigatus, et ad eam vlterius sufferendam debilitate mulla ex incurabili infirmitate proprii corporis , quam incurrit, ac ex senio, ad quod iam deue^ nit, specialiter procedente grauatus, ad regimen praesulatus oflicii se non posse suflicere asseue-r rans, ex zelo , quo erga Ecclesiam Traguriensem, comrnissumque sibi dominicum gregem feruebat, dimittere liuiusmodi officium pontificatus elegit ; ne per eius impotentiam vel defectum , ipsius gre­gis aut ecclesiae posset profectibus quomodolibet deperire; attente postulans cessionem eius a nobis

Next

/
Thumbnails
Contents