Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)

nem interficere, seu violentiam audeat exerrere. Praeterea omnes libertates et immunitates a Prae­decessoribus nostris Romanis Pontificibus Monaste­rio vestro concessas, nec non libertates et exem­tiones secularium exactionum a regibus et Princi­pibus, vel aliis fidelibus rationabiliter vobis indul­tas, auctoritate apostolica confirmamus , et prae­sentis scripti priuilegio communimus. Decernimus ergo, vt nulli omnino hominum liceat praefatum Monasterium temere turbare, nec eius possessio­nes auflerre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet exactionibus fatigare; sed omnia inte­gre conseruentur. earum, pro qunrum guberna­tione de sustentatione concessa sunt vsibus omni­modis , praesertim salua apostolica authoritate, et diaecesanorum Episcoporum canonica iustitia. Si qua igitur in futurum Ecclesiastica, secularisue Persona hanc nostrae constitutionis paginam sci­ens, contra temere venire attentauerit, secundo tertioue monita, debita satisfactione non correxe­rit, potestatis, honorisque sui careat dignitate, reamque se diuino iudicio existere, de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini redemtoris nostri Iesu Chri­sti aliena fiat, atque in extremo examine distri­ctae subiaceat vltioni; cunctis autem eidem loco sua iura seruantibus sit pax Domini nostri Iesu Christi , et hi fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum iudicem praemia aeternae pacis inueniant. Amen. Amen. E collect. "VVagneriano - Jankovichiana sufo lit. E. nro 27. pag. 299. sq".

Next

/
Thumbnails
Contents