Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)
concessis , simul cum possessionibus , terris , auri fodinis, argenti fodinis, ferri fodinis, aquis et syluis , ac cum omnibus vtilitatibus eorumdem, de benignitate regia tueri et conseruare dignaremur, !Nos itaque, qui ex officio debiti et suscepti regiminis nostri subditos nostros , oppressos turbationibus, et iuribus eorum , pro fidelitale nobis debita et impensa priuatos, releuare tenemur; ipsis iudici, iuratis, vniuersis ciuibus de Golniczbania , illam et eamdem in omnibus libertatem, quae temporibus D. Belae, aui nostri carissimi, el poslmodiun etiam patris nostri, regum iliustrium recordationum, vsi sunt et gauisi, de benignitate regia duximus concedendam ; ita videlicet, quod iidemspecialiter ista praerogatiua libertatis , a nostra maiestate indulta , debeant congaudere, vt omnes caussas, in medio ipsorum et populorum , iuxta metas eorumdem constitutorum, emergentes, sanguinis videlicet, furti et latrocinii iudicare possint, et finem debitum imponere, vt postulat ordo iaris. Concessimus etiam eisdem, vt nullus forum in villis , intra metas dictae ciuitatis constitutis, in praeiudicium ipsius ciuitatis habere possit; sed omnespopuli, intra metas eorumdem conclusi, ad forum dictae Ciuitatis de Golniczbania cum mercibus eorum ire et accedere teneantur. Statuimus etiam, vt piscatores in aquis, structores carbonura , et incisores lignorum in siluis , seu aliqui alii laborantes de Ciuitate Golniczbania, intra terminos et metas eorum, vt inferius annotantur, libere et absque inquietatione quorumlibet laborare valeant, et sua oflicia exercere, — — Datum per manus Tlieodori Episcopi."