Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)

deinnitati eiusdem quantum fas est prospicere de­beamus, sollicitudine filiali attendentes, id es&e consentaneum rationi, vt ipsa per ilegum ininiste­rium stipendia mereatur carnalia, a qua nos spiri­lualia percepimus sacramenta. Proinde ad Vniuer­sitatis Vestrae notitiam harum serie volumus per­vienire: nos ex relatione vevidica percepisse: quod plures ex ciuibus Strigoniensibus vitieas de quibus Praeposito et Capitulo Ecclesiae Strigonien. dilectis et fidelibus nostris decimae debentur, in Strigo­niensis Ciuitatis territorio possidentes, Domino et Ecclesiae indeuoti, ipsam Strigoniensem Ecclesiam decimis Iiuiusmodi vinearum, quae quidem deci­mae diuini iuris sunt, et naturali iure Ecclesia­rum ministris debentur, damnificare aliquatenus non verentur. Nam prout veraciter intelleximus, iidem ciues contra generalem aliarum Ecclesiarum, Capitularium et Collegiatarum regni nostri consue­tudinem venientes, non in foliatis, vel taber­naculis , quae extra ciuitates, aut binj ros (biuyos) fieri solent, sed de domibus suis in ciuitate de vi­no, non quale, vel quantum debent, sed minus et deterius, pro suae voluntatis libito, non sine fraude graui, laesione et damno Strigoniensis Ec­cles.iae, pro decimis soluunt Praeposito et capitulo supradictis. Nos igitur cupientes supradictis ipso­rum Ciuium fraudibus et malitiis obuiare, ac prae­dictorum Praepositi et capituli indemnitatibus con­sulere, ac prospicere in bac parte, de Baronum nostrorum communi consilio, et tractatu taliter hoc duximus ordinandum: vt praedicti Praeposi­tus et capitulum Strigonien. Ecclesiae, iuxta prae­dictam aliarum Ecclesiarum consuetudinem , tem­pore yindemiae, quo decitnae de vinis persoluun-

Next

/
Thumbnails
Contents