Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)

fcosti i, anno Domini MCCLXXVI. legni autem nostri anno quinto. " E col!. Dipl. KaprinAi Tom. I. p. 35, sij. sub B. A. Ch. 1276. Ladislaus Chunus, R. M. egregirt Enardi co­mitis scruiTia, popuhs eius filii pupilli loannis irntAu­nitates 'conferendo, remuneratur. Ladislaus, Dei gratia, Hung. Dalm. etc. Rex» — — Ad vniuersorum tam presencium, quam fu­turorum noticiam harum serie volumus peruenire. Quod considerantes meritoria obsequia et fideles famulatus Enardi Comitis, filii Enardi, et quos tempore Patris nostri Domini Stephani, illu­stris regis Hungarie, felieis recordationis, quam demum nostris temporibus, fideliter et laudabiliter impendit, diuersis fortunae casibus in regno nostro iVequenter emergentibus personam suam commit­tere non formidans nos fidelibus et iaudabiiibus seruiciis predicti Enardi Comitis huiusmodi remu­neracionis beneficio volentes respondere, vt eo ar­gumento alii ad fidelitatis opera frequentius indu­cantur, in compensacionem seruiciortun eiusdem lohanni pupillo suo, adhuc in etate tenera constituto graciam huiusmodi de benignitate regia duximus faciendam, quod populi ipsius Iohannis inter Zawa, Baza existentes, collectam victuali­um, quae vulgariter Zulusma dicitur, et mar­turinarum soluere debentes, iuxta terre morem, et consuetudinem approbatam a iurisdictione Bani, pro tempore constituti, perpetuo expediti sint pe­nitus et exempti Vt igitur huiusmodi gracie per nos facte series robur obtineat perpetue firmi­tatis, — — — presentes eidem Iolianni concessi­22 *

Next

/
Thumbnails
Contents