Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)
Anno Domini MCCLXXYI. Regni autem nostri anno quarto. " E MSS. Heuenesi Tom. Z. nro 79. p. 383. Orig. in arcliiuo Excelsae Camerae. A. Ch. 1276. Donatio super Zenche Petro filio Elyae. Nos Ladislaus, Dei Gratia, Hungar. Rex. Tenore praesentium significamus vniuersis, quod nos quandam terramCastri nostii Zolgageuriensis Zenche vocatam, in Comitatu Borsiensi existentem vacuam, et habitatoribus desolatam , ac Regiae collationi pertinentem, Pelro fiiio Elyae consideratis seruitiis, et fidelitatibus eiusdem, quae nobis in diuersis Regni nostri expeditionibus , et maxime in praesenti Guerra, et conflictu, quem habuimus contra nostros Infideles, coram oculis nostris, ct in praesentia omnium Baronum nostrorum fideliter, et laudabiliter impendit, dedimus, et contulimus iure perpetuo possidendam. Datum in Yilla Yrs (Ors) in octauis Purificationis B. Yircinis Anno Domini MCCLXXVL A. Cli. 1267. Similis Petro fdio Elyae. Nos Ladislaus, Dei gratia Rex Hung. significamus tenore praesentium vniuersis. Quod terram Zenche vocatam dedimus, et contulimus, ac reliquimus Petro filio Elyae perpetualiter possidendum eg modo, et ea integritate, prout in temporibus litteris nostris exinde confectis continentur. 0 Datum i n V i 11 a T a a t in octauis media — Quadragesimae.