Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)
maculae in ipsa remanserit, sicut in omnibus ex humanae naturae defectu , et fragilitate contingit, vt per diuinam abstergatur misericordiam , orationum et eleemosynarum suffragiis adiuuetur; adhibeatur quoque soliicitudo continua, diligentia debita et prouisio salutaris, qualiter tam magnificae Dominae Y. Dei gratia, illustris reginae Vngariae, quam noui regis, Ladiclay, karissimi generi nostri, totius regni status nullam omnino diminutionem honoris vel pacis sentiat; sed comitante virtute diuina, vt seruetur salubriter et feliciter dirigatur. Yos igitur tanquam fideles subditi et deuoti erga reginam , et regem nouum praedictos , fidelitatis debitum hoc maxime tempore adimplentes, et eos tamquam Vestros Dominos reuerentes, et honorantes in omnibus eidem genero nostro, tanquam regi Veptro , sic obediatis deuote ac humiliter intendatis, quod eius beniuolentiam, et gratiam vobis merito vendicantes mereamini eius continuis beneficiis et fauoribus confoueri. Nos enim qui honores et commoda ipsius regis sicut nostra prosequimur et zelamus, intendimus firmiter et parati existimus tam de gente , quam rebus nostris sibi suisque fidelibus ad promouendum, confirmandum, et prouehendum honorem eiusdem, nec non conseruandum pacificum statum regni , oportuna consilia pariter et auxilia exhibere, ac retribuere his , qui dicto regi fideliter obsequentur. Datum apud Montem fortem per eumdem. V. Septembris, primae indictionis. " Ex copia authentica Codicis Vati. Szechenyi. p. is-6.