Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)

«lis duntaxal exceptis, cum suis pertinentiis; saluo et in liac parte Arcliiepiscopis, Episcopis, Comiti­Lus, Baronibus, Ministerialibus, et aliis homini­bus iure, quod in eastris, munitionibus, possessio­nibus etfeudis, quae vacare coeperunt, eidem, in districtu dictae terrae habent, seu hactenus habue­erunt; et si quid defuerit in redditibus dictae ter­rae, supplebitur in alia parte Austriae citra Danu­bium, iuxta arbitrium nostrum, videlicet, vel ar­bitrorum, qui a partibus nostris fuerint surrogati, et siquid superfuerit, hoc Romanoliira regi, et Imperio sine difficultate qualibet remanebit, 8.) Si vero fdius regis Bohemiae sine haerede decesserit, dicta terra vltra Danubium penes regem Bohemiae litulo pignoris remanebit, nec ad vxorem ipsius, filiam Regis Romanorum de bonis huiusmodi de­uoluetur, et Dominus Rex Romanorum, vel suc­cessores ipsius, dictam terram XL. millibus mar­carum argenti, a R.ege Bohemiae redimendi habe­bunt liberani facultatem. 9.) lnter cetera speciali­ter arbitramur; quod Dominus R. noster Romano­rum Rex recipiat specialiter in suam gratiam et fa­uorem Baltramum, Ciuem Viennensem, et Magi­strum Ch. Mon cum suis parentibus, et amicis, et Ciuitatem Wiennensem cum omnibus Ciuibus ethominibus, iuribus, et possessionibus ipsis atti­nentibus, quocunque vocabulo censeantur; nec permittat eos indebite molestari. 10.) Item specia­liter arbitramur , quod Magister Vlricus in Eccle­sia Viennensi post regem Bohemiae praesentatus, Mont nomine, Capellani et alii Clerici in terra Austriae, et Styriae, et alibi Ecclesias, et ecclesia­stica beneficia vel possessiones alias obtinentes con­tra ius nullatenus olfendantur, vel suis possessio-

Next

/
Thumbnails
Contents