Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)
liter aflluentibus abnndare, pro tnunere petimus speciali, quatenus, si quae in regno Romano > vel apud nos, huiusmodi praerogatiuae refulgeant , quod ex Iiis vester animus oblecletur , a nobis eas cum obtinendi fiducia requiratis. Sic enim procul dubio nobis est cordi et curae, illud magnilicum et famosum Hungariae regnum — cetera vt supra. Radolphi epistolae ex editione Cennii Nro 6. 1. J. Ch. 127 G. Carolus I. R. Siciliae genero suo Ladislao copias auxiliares contra Ottocarum R. BoJiemiae de~ stinat. Scriptum est Iacobo de Bursono, Capitaneo Stipendiariorum nostrorum, iturorum in Vngariam, etc. Receptis tuis litteris, et ipsarum tenore diligentius intellecto, quia petebas per illas, vt Trumbatores tibi deberet Serenitas nostra concedere : Excellencie nostre placet, vt Trumbatores ipsos vna cum Marescalco debeas retiuere; Preconem autem non tibi concedimns: cum videatur indecens : quod in terra Ilegis Vngariae Preconem alius liabeat, quam et ipse: cum et nos non substineremus, quod in nostra terra Preconem haberet alius, nisi nos; et propterea visum non est nobis conueniens tibi Preconem concedere supradictum. Marescalcum etiam equorum petitum per te ad gagia nos ra tibi nequaquam concedimus , cum pro te, tuaque familia expensas de curia nostra habeas ordinatas, et cum viagium tui Marescalli, et aliorum stipendiarioruin nostrorum accelerari nostra plurimum desideret Celsitudo, volumus, vt quam citius poteris cum illis ad eundem festines. Quia tamen tu et illi possetis in partibus