Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)

^ein Vngarie, suo regimini sic addixit, vt prefa-, tus Rex nil nisi iuxta ipsius loachimi arbitrium audeat operari. Vnde, vt prelibauimus , armata hostilium representatiua congressuum ad nobiscum collocjuium habendum, contra conuenciones ac pa­cis statuta inter nos et ipsum inita , contra sacra­menta , que ad ipsius pacis stabilem firmitatem per predictos tales in nostra presencia sunt presti­ta, et postmodum per ipsum regem et ceteros re­gni Vngarie incolas in Buda fuerant exhibita , vult venire. Quod quidem instabilitatis liuius vi­cium prefato Domino L. non adscribiinus, nec sibi aliquatenus imputamus; cum tanquam minoren­nis sue voluntatis et arbitrii non sit compos; sed illorum iniquorum, sub quorum est manibus, vo­luntatibus se oporteat coaptare. Abducitur enim facile per deuium inscicia, quin ymmo in peiora procliuior , diligentis respuit monitus persepe: consilium sequitur inimici. Nec solum profecto in prelibatis pacciones conuente pacis sunt nequiter violate, verum eciam in aliis sunt corrupte. Nam cum inter illa, que in ipsis paccionum stipulacio­nibus principaliter habebantur, hoc esset enucla­cius denotatum , vt dictus Rex nullum nostrum in terra sua deberet tenere vel recipere infidelem, nec nos suum similiter vice versa; ipse tamen post contracte concordie federa — — cui sue infide­iitatis exigentibus meritis , est stalus in terris no­stre dicioni subditis racionabiliter interdictus, in regno recepit Vngarie , ac eum ibidem patitur permanere. Tales eciam, qui dudum obnixe serui­tutis fide, qua nostro adscribebantur culmini, ne­quiter in perfidiatn permutata excludi de nostris prouinciis meruerunt , adhuc in Vngaria , quo

Next

/
Thumbnails
Contents