Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)

Henricum Gissingensem Comitem, e Bo­hemia nuper reducem, perpetratam ob­tendens, vt tenerae pupilli, ac cognati sui aetati parceret, frustra interpellatus, igne ferroque ad Posonium, Sopronium, ac Iaurinum cuncta destruxit. Nuncium de Rudolfo Haubspurgico Imperatore re­nunciato regi ac regno saluti fuerat. Spe imperii deiectus, dum ad curi­am accersitus ire renuit, ideoque non Austriae solum, sed auitis etiam Bohe­miae, ac Morauiae prouinciis exauctora­tus, cum Rudolfo bellum magnis viribus apparante , qui et Ladislaum nostrum nuptiarum inter iiliam suam et fratrem illius Andream sponsione in societatem belli traxerat , pacem maluit pacisci, quam fortunam praelio experiri; res Hun­garorum erectae nonnihil sunt. Nam quidquid prius a regno auulsum, bona fide, ac citra diminutionem restituen­dum, atque coronae aureae duae, toti­dem sceptra, vas quoque auro et gem­mis ornatum , cum aliis famiJiae regiae thesauris, rege Stephano quinto ablatis,

Next

/
Thumbnails
Contents