Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)

menta , si qua liabet , contra eundem Comitem Ochuz exhibere, ex arbitrio dicti Dionysii Pala­tini debuisset, super eo videlicet, vt terram Chu­ana vocatam, ipse Comes Ochuz detinere non de­bet; predicto Comite Iohanne litteras patentes Ste­phani regis pie memorie , et priuilegium Domini Ladislai Regis, nec non priuilegium Domine Re­gine senioris, in supra dictis loco et tempore, co­ram nobis super dicta terra Chuana exhibente: prefatus Comes Ochuz nec personaliter, nec per hominem , ad arbitrium nostrum voluit comparere. Idem nos Nobiles supradicti, et Endre, filiusMor­tunus, pro parte Comitis Iohannis, et Farcasius, filius Decimuv, pro parte Comilis Ochuz dicebat esse factum, noticie Vestre in fide Deo debita in­timamus, quod inquisita omnimoda veritate, sci­uimus pro certo, quod dictus Comes Ochuz ter­ram prefati Comitis Iohannis et populos eius in eadem terra Eor residentes destruxit , et rebus omnibus spoliauit; vnde licet per predictum Dio­nysium, tunc temporis Palatinum, simus ad pre­dictas duas causas inquisitores , et arbitratores de­putati; tamen quia exhigentibus fidelitatis vestre meritis, de gracia regia, per totum regnum estis Palatinus, predicta omnia ex parte nostra, sicut debemus, scripsimus seriatim. Datum Segusdini, in sexta feria supra dicta. u Ex authentico memhranaceo Nicolai Jankovich de Jeszenicze et Vadas. Expeditutn clause. Fuit is Petrus Palatinus de genere Cliak.

Next

/
Thumbnails
Contents