Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)
tendite igitur et, videte, si est sine apostolicae benignitatis consolatione remediabilis dolor ille, qui tarnen vestris accedentibus consiliis poterit aboleri; si propitios vos mediatores erga ipsam sedern in causarum nostrarum prosecutione senserimus, vtpote a tantis Patribus in filium adoptati. Super his igitur vniuersitati vestrae plenius proponendis ad praesentiam Sanctitatis vestrae exhibitores praesentium, fratrem Wolfgangum, Monachum Ordinis S. Benedicti, et Magistrum Fridericum , clericum nostrum duximus destinandos ; petenles humiliter ac deuote, vt ipsorum relatibus aures beneuolas et gratum fauorem dignemini adhibere. Datum Anno MCCLXXV. Apud Pez Cod. Dipl. P. If. p. 137. sqq. A. Ch. 127J. Nicolaus, Eanus Sclauoniae , terras , per Pa~ trem suum Stephanunt Traguriensibus ademtas, re~ stituit. Nos Nicolaus Banus totius Croatiae, Dalmatiae', et Comes de Guecka , vniuersis , quibus praesentes ostendentur, salutem in salutis largitore. Ad vniuersorura notitiam harum serie volumus peruenire, quod cum olim bonae memoriae Pater noster Stephanus, Banus totius Sclauoniae, sicut sibi placuit, subtraxisset Communi, et hominibus de Tragurio , quasdam terras et possessiones etc. ( has illis restituit) dantes et conslituenles in Prestaldum Nobilem Virum Radozlaum, filium quondam Comitis Jacou de Breberio, ad lraec omnia fideliter exequenda. — — — Datum ante Nonam in quindenis Pentecostes. Anno Dominicae Incarnationis MCCLXXV.