Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)

ctos Vinidatores nostros, cum omuibus terris ipso­rum et iuribus ad se pertinentibus, statuas sorori­bus Ecclesiae memoratae seruientes. Datum in octauis B. Michaelis Archangeli An. MCCLXXV. indidem. Produetum vtrumque in processu Moniali­um Anno 1726. A. Ch. 1 275. Henricus, Dux Bauariae, se a socero suo Bela IV. ad pietatem formatum asserens , amissu consorte sua , ac nepote Conradino , consolationem Se~ dis Romanae Cardinalium expetit. Reuerendis in Christo Patribus , ac Dominis venerabilibus Sacrosanctae Romanae Ecclesiae Car~ dinalibus vniuers's, iL Deigratia, Dux Bauariae, et sacri Romani Imperii de Reno Palatinus , cum omni deuotione ad mandata et obsequia se para­tum. Quia sedes Apostolica cunctis in orbe terra­rum praefertur Ecclesiis , imo Domino disponente, caput est ecclesiarum omnium et magistra; ideo iile magni consiiii Angelus, tanto maiori eam vo­luit gubernari consilio , quanto rectius ad eain iu «egociis suis cuneti confluunt , et in eam respici­unt oculi totius populi christiani. Cuin igitur vos sitis corporis apostolici latera incorrupta, eius per­sonam , qui Maiestatem Altissimi repraesentat , ve­lut pacis Angeli circumstantes, quatenus ad eum preces et vota fideliuin , et ab eo fidelibus gratiam offeratis ; existentes ex splendore virtutum lux mundi, sal terrae per temperantiam discretionis, vasa aurea et argentea per sapientiae et eloquen­tiae incrementa, bases illius admirabilis aedificii , vnde sumunt omnes fidei regulam et viuendi spc­culum, et vbi consistLint vera exemplaria futuro­Tom.V. Vol.II. , 19

Next

/
Thumbnails
Contents