Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)

re redimitum, circiter ad quingentas marcas aesli­matum, quae eidem Ecclesiae per praefatum su­um Antistitem data exstiterant, et relicta, rece­pissemus pro expeditione perurgenti regni nostri militibus eroganda; circumspectione regali salu­briter attendentes rem Deo dicatam , piisque vsi­bus applicatam, siue graui dispendio iniuriarum, vsus ad profanos non posse conuerti, nisi plene refundatur, et vtilius compensetur. Quia etiam ex largiflua nostrae Maiestatis gratia volumus Eccle­sias a Sanctis Progenitoribus nostris fundatas, suis non minui facultatibus sed augeri; quamdam ter­ram Castri nostri Zaladiensis , Zerentlie vocatam, a iurisdictione dicti Castri, et ab omni iudicio Co­mitum, eidem pro tempore constitutorum pleni­tudine nostrae gratiae exemptam et penitus absolu­tam, cum omnibus vineis , nemoribus, siluis et foenetis, ac vniuersis vtilitatibus, pertinentiis , et appendiciis suis, dedimus, donauimus, contulimus, praedictae Ecclesiae Yesprimiensi pro quindecim inarcis auri, et cingulo regali, supradictis perpe­tuo possidendam , sub eisdem terminis et metis, quibus castrum supradictum eam dinoscitur posse­disse. Yt igitur huius nostrae donacionis series ro­bur obtineat perpetuae firmitatis, praesentes dup­plicis sigilli nostri munimine dedimus communi­tas. Datum per manus Magistri Benedicti, Sanctae Strigoniensis Ecclesiae elecli, Praepositi Budensis, aulae nostrae Vice - Cancellarii, dilecti et fidelis nostri. Anno Domini Millesimo, ducentesimo, se­ptuagesimo quinto. Decimo Kalendas Octobris , regni autem nostri anno tertio. Venerabilibus Pa­tribus, Ioanne Spalatensi, el Stephano Colocensi, Archiepiscopis; lob Quinqueecclesiensi, Philippo

Next

/
Thumbnails
Contents