Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)
studemus, vt ex eorum sancta cohabitatione et conuersatione ad diuini cultus amplificationem opportunius corda fidelium inardescant. Hinc est , quod frater Petrus, prior Prouincialis ordinis Praedicatorum per Yngariam et Dalmatiam , a nobis postulauit humiliter et deuote: vt per M. Benedictum, electum Archiepiscopum Strigoniensem , et suum Capitulum , ac M. Renaldum, praepositum S. Thomae montis , et Plebanum de Wana (Bana) Dioccesis Strigoniensis, collationem et donationem factam FF. Praedicatoribus de capella, in honorem S. Nicolai a ciuibus Banensibus fundata , nullam curam seu dotem habitam , specialem de iure patronatus, quod in eadem capella habuimus, assensuin praeberemus. Nos quoque, sancto religionis amore, ex fide profecto, gratain et ratam habuimus et habemus collalionem et donationem factam fratribus ordinis nominati, consentientes eisdem, quidquid iuris in his collationibus obtinuimus. Anno Domini MCCLXXY. " Apud Bel. Not. Hung. Tom. IV. p. 5G5. Katona Tom. VII. p. G84t A. Cli. 1275. Idern Ladislaus Ilemmonem, Jilium Martini de leporiferis suis ex villa Nemethy , ob seruitia fidelia , in coetum Nobilium cooptat. Ladislaus, Dei gratia, Hungariae, Dalmatiae , Croatiae, Ramae, Seruiae, Galliciae, Lodomeriae, Cumaniae , Bulgariaeque Bex. Omnibus , praesentes litteras inspecturis, salutem in omnium Saluatore. Meritis inducimur Coronae regiae deuotorum, eorum votis annuimus respectiuis, eorumque precibus inclinamur, quorum animos, quo-