Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)

omnes benediclionein Dei omnipotenlis impetrare valeamus , et ipsorum donacionem et ordinacio­nem per ipsos factam , eidem Mikaeli, et suis suc­cessoribus quiete, pacifice, et immobiliter reliqui­mus perpetuo possidendam ; et si nostri successo­res ipsam confirmacionem donacionis reuocare vo­luerint, ipsa pena innodentur , sicut edictum ex­stitit a nostris predecessoribus in prescriptis. Vt igitur series donacionis et collacionis per nostros antecessores et per nos facta, robur obtineat per­petue firmitatis , ad confirmacionem donacionis, presentes dedimus litteras, dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus magistri Demetrii, dilecti et fidelis nostri, electi Albensis, aule nostre V ice-Cancellary. Anno Domini Mil­iesimo , Ducenlesimo, septuagesimo quinto. Ter­cio idus Iulii , regni autem nostri anno quinto (tertio ). " E Diplom. Hung. p. 408. sqq. vl. Ch. 1275. Idem Ladislaus donationales Stephani V. in fauorem Monialium B. M. V. de insula concessas, ad preces sororis suae Elisabeth confirmat. Ladislaus, Dei gralia , V ngariae, Dalmatiae , Croatiae, Ramae, Seruiae , Galliciae, Lodomeriae, Cumaniae, Bulgariaeque Rex. Vniuersis Cliristi fi­delibus, praesens scriptum inspecturis, salutem in eo, qui est salus omnium. Ad vniuersorum tam praesentium , quam posterorum notitiam volumus peruenire, quod frater Paulus conuersus de ordi­ne Fratrum Praedicatorum , Procurator rerum , seu bonorum monasterii B. V. Mariae de insula Leporum , exliibuit nobis quoddam priuilegium

Next

/
Thumbnails
Contents