Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)

terrae monaslerii B. Adalherti Bormoth vocatae, ipsi monasterio de benignitate et liberalitate rcgia conferre dignaremur; sed quia de qualitate et quantitate supradictae terrae nobis ad plenum ve­ritas non constabat, fidelibus nostris, Commen­datori et Cruciferis S. Ptegis de Strigonio dedi­mus in mandatis , vt vnum ex ipsis transmitterent fide dignum, qui ipsam terram praesentibus omni­bus commetaneis et vicinis, statueret et assignaret dictae Ecclesiae, si non fuerit contradictum; qui quidem Commendator et Cruciferi demum nobis rescripserunt: vt in reambulatione et statutione di~ ctae terrae eo, quod vacua esset et destituta habi­tatoribus, ac omnino nostrae pertineret collationi, nullus extitisset contradictor , et sufliceret tantum trium aratrorum vsui; commetatur etiam et vicina­tur ipsi terrae a parte orientis terra Nobilium de Kuba, et a parte Septemtrionali terra Crucifero­rum praenotatorum, sicut in eorum litteris plenius vidimus contineri, Nos vero possessiones et pro­uentus omnium Ecclesiarum Dei, iure legitimo in conferendis et dandis possessionibus augere cupi­entes, vt tenemur, petitiones etiam pruedictorum discretorum virorum iustas fore cognoscentes , praefatam terram cum omnibus vtilitatibus et per­tinentiis suis, sicut ipsum castrum primitus habuit et possedit, dedimus, et donauimus praedicto Mo­nasterio B. Adalberti perpetualiler possidendam. Yt igitur huius nostrae donationis series perpeluae firmitatis robur obtineat, praesentes concessimus litteras, dupplicis sigilli nostri munimiue robora­tas. Datum per manus praedicti Yenerabilis viri Magistri B. Electi Ecclesiae Sanctae Strigonien. au­lae nostrae Vice-Cancellarii, et Praepositi Buden-

Next

/
Thumbnails
Contents