Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)
suae pueritiae, vsque ad haec tempora, tam charissimi Patris nostri, Domini Stephani, illustris regis, clarae recordationis, quam nostris temporibus, iu diuersis expeditionibus regni Hungariae, meritoria seruitia, et obsequia impendisset gratiosa; idem tamen specialiter post obitum ipsius charissimi Patris nostri, nobis in aetate tenera adhuc constitutis, cum gubernaculum totius regni Hungariae f Deo propitio, ad nos fuisset deuolutum iure successorio, et ordine geniturae; et dissensiones, ac variorum in regno nostro dissidia discriminum emersissent, Rolandusque , filius Mark contra nostram Maiestatem regiam se in castrum de Sceps recepisset , sub eodem castro de Sceps, ad quod expugnandum praenotatus Comes Bootyz de nostro mandato accesserat, viriliter dimicauit, variis fortunae casibus se intrepide submittendo; vbi etiam iaculo transfossus in brachio, mortem potuit euadere summa Creatoris misericordia mediante, hominibusque suis, nec non viginti quatuor aliis, similiter lethiferis vulneribus sauciatis , aliis vero semiuiuis in conflictu eodem derelictis, idem castrum tam crudeliter, tamque strenue diebus plurimis atrociter expugnando obsedit, et diutius per virtutem bellicam expugnauit, vt eundem Rolandum nobiscum per interpositionem partis Dominae Cunigundae, Ducissae Poloniae, charissimae sororis nostrae reconciliari coegit, et castrum procurauit nobis restitui memoratum. Cum itaque pro huiusmodi meritoriis seruitiis ipsius Comitis Bootyz , qui pro sacri diadematis regii mortis subire articulos, et suum ac suorum effundere sanguinem non dubitauit, plurimis donatiuis occurrcre teneremur, et nostrae sit intentionis in maio-