Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)

fiospiti, cuiuscunque ordinis, aut conditionis fue­rit, liceat conferre aliis quibuslibet, in praeiudi­cium et damnum Ecclesiae Budensis domos vel vineas, seu quaslibet res immobiles infra eiusdem villae positas territorium , quod certis metis , prout in autentico nostro olim ad petitionem di­lecti nostri lleuerendi Praepositi commisso , vndi­que notatum apparet. Praeterea, vt nullus inco­larum praedictae Ciuitatis Budensis , tam de custodibus regiae domus , quam de familiis I o­bagyonum, Comitum videlicet et Praela­torum, ibidem commorantibus a iudicio Prac­positi et Ecclesiae , sicut in praedicto Priuilegio nostro generali expressum est, aliqua occasione se subtrahere audeat, vel exemptum esse contendat, sub poena regiae indignationis , firmiter inhibere decreuimus. —• Nos itaque considerantes petitio­nes eorum fore iustas, et legitimas, eas duximus esse admittendas , et praedictum priuilegium de verbo ad verbum praesentibus insertum, dupplicis sigilli nostri munimine duximus confirmandum. Datum per manus Magistri Benedicti, Sanctae Stri­goniensis Ecclesiae elecli , Praepositi Budensis , aulae nostrae V ice - Cancellarii , dilecti et fidelis nostri ; anno Domini MCCLXXV. septimo idus Martii, regni autem nostri anno tertio; Venera­bilibus Patribus, Stcphano Colocensi , et Ioanne Spalatensi Archi-Episcopis ; Lantperto Agriensi , Brictio Chanadiensi, lobo Quinque-Eccles. Paullo Wesprimiensi, Aulae nostraeCancellario, Philippo Vaciensi, aulae Dominae Reginae, consortis no­strae charissimae, Cancellario ; Lodomerio Varadi­ensi, Timotheo Zagrabiensi, Djonisio Iauriensi, ct Pelro Transiluano, Episcopis, Ecclesias Dei fi-

Next

/
Thumbnails
Contents