Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)
t donec ipsa Domina , vocante Domino , diem clauderet extremum, maneret interim in eadeni possessione, et eius frueretur vtilitatibus, contradictione qualibet non obstante. Praeterea querndam seruum suum , Pentek nomine , cum tribus filiis suis Budus, Paulo et Petro vocatis, in praedicta possessione commorantes, qui eidem Dominae similiter in dotem suam, et res paraphernales a dicto marito suo fuerant deuoluti, et assignali, sicut dixit, a iugo perpetuae seruitulis absoluendo tali modo, seu conditione donauit libertati, quod iidem Penlek et praedicti filii sui , ac ipsorum posteritates , ad ipsum Monasterium B. Yirginis Mariae per singulos annos ceram, fertonem denariorum valentem, in tribus terminis , seu festiuitatibus infrascriptis, dare teneantur ; videlicet cerarn quatuor pondera denariorum valentem dabunt in aduentu Domini, et similiter tantam in quadragesima, ac tanturndem dare in festo Assumtionis B. Vinnnis tenebuntur. Domina vero Agnes AbbaO D tissa Monasterii memorati praefatam matronam in nostri praesentia ex huiusmodi facta donatione monasterii sui Patronam reeognoscens , nomine suo et ipsius monasterii promisit et assumsit, libera et spontanea voluntate obligando se , et quamlibet aliam in Abbalia sibi succedentem, de sui conuenlus conniuentia et consen^u , vt dum donatrici praedictae grata vicissitudo rependitur , ingratitudinis causam praetendcre non valeat, ct quod do- nauit, perseueret robore firmiori, quod si patronam ipsam ratione possessionis molendini, aut seruorum praedictorum in aliquam contingeret incidere materiam quaestionis, ipsa Domina Abbatissa, et quaelibet eius substituta propriis ipsius mo-