Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)

u4. Ch. 1274. Sententia excommunicationis, qua Columba­nus , Episcopus Tragurinus Sibinicenses , suae iurisdi­ctioni se subducere molientes, perculit. MCCLXXIV. die Sabbati, exeunte Iulii XI. actum in Salona coram vobis, ven. Patre. D. I. (lula) Dei gratia epis. Tiniensi, et Bane maritime. Ego Geruasius, Archidiaconus Traguriensis, pro­curator et nuncius ven. Patris D. Columbani, di­uina miseralione, Episcopi Traguriensis, sicut ap­paret per publicum instrurnentum; notum facio, quod quum Sibenicenses supradicto D. Episcopo Traguriensi a tempore, cuius non exstat memoria sint et fuerunt lege diaecesana subiecti, et eius le­gitimis monitis inobedientes existant, et sanctum Chrisma ab ipso, vt tenentur petere et recipere contra sacrorurn canonum instituta, hoc anno re­nuerint, et alia iura episcopalia sibi debila, post multiplicem ammonitionem, persoluere contemse­runt; quodque deterius est, quum misisset cleri­cum suum ad praedicta iura exigenda, verbera­runt, et rebus propriis spoliauerunt eundem; per haec omnia supra dicta S. Archipresbiterum — exigente eorum contumacia, in scriptis auctoritate et nomine supra dicti D. Episcopi Traguriensis ex­communico et vobis eosdem excommunicatos de­nuncio." Apud Farlatum Tom. III. p. 354. Quia vltro progres­si Paullum, Strigoniensem Canonicum , episcopum sibi constituerunt Sibiniccnses, ab eodem Episcopo sunt di­ris deuoti: A. D. ,1274. ind. II. die VI. exeunte Augus. — temporibus D. Ladislai, Serenissimi regis Vngariae lbid.

Next

/
Thumbnails
Contents