Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)

aetate, eo certius : quocl actorum eius, in praesen­tia sua factorum , \t solebat , baud meminerit; verba proin haec: „ eodem rcge Bohemorum in dicto prelio interempto, seu mortuo." Cuius cuius demum transeriptoris inscitia intercalata sunt; qualis interpolatio non vacat exemplo. Omnia proin , quae cum nomine Wermes (quod impetrans nec gessit) iunxit indocta tradilio, inter fabellas sunt iure optimo accensenda. A. Ch. 1274. Idem Ladislaua priuilegiales Patris sui Ste­phani, filiis Demetrii anno 1271. concessas transumit et confirmat. Ladizlaus, Dei gratia, Hung. Dalra. Croacie , Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanie, Bulgarieque Rex. etc. Omnibus Christi fidelibus presentem paginam inspecturis, salutem in omni­um Saluatore. Ad vniuersorum notitiam tenore presentium volumus peruenire: quod Comes De­metrius, filius Demetrii, fidelis noster, ad nostram accedens presenciam , exhibuit nobis priuilegium dornini Stephani , karissimi Patris nostri, quondam illustris regis Hurigarie, felicis recordacionis con­fectum super relaxacione collecte septem denario­rum, petens cum instancia, vt ipsum priuilegium ratum lrabere, et nostro dignaremur priuilegio con­firmare. Cuius quidem priuilegii tenor talis est: Stephanus (v. ad an. 1271.) Nos igitur ipsum pri­uilegium patris nostri non viciatum, non abrasurn, non cancellatum, nec in aliqua sui parte diminu­tum ratum habentes et acceptuin , auctoritate pre­senciuin duximus confirmandum. Yt igitur eadem gracia a nobis facta, in perpetuurn perseueret, nec processu temporum per quempiam valeat vel pos­sit retractari, presentes concessimus litteras, dup­plicis sigilli nostri munimine roboralas. Datura per

Next

/
Thumbnails
Contents