Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)
praeiudicio; Nos igitur obtemperati vestrae praeceptis excellentiae , vt tenemur, vnum ex nobis misimus fide dignum , qui reuersus ad nos dixit : vt idem hoino Vester, ipso praesente accessisset super faciem dictae terrae, et eandem reambulando statuisset eisdeni filiis Gabrinai, praesentibus commetaneis et vicinis , et eidem non exstitisset aliquis contradictor. Series metarum talis est: Capitalis ineta incipit a fluuio Nitria vocato; verum inde vadit ad partem meridionalem, cum duabus metis antiquis , et appropiatur terrae Magistri Bartholomaei de Beche; deinde vadit ad magnam viam, quae ducit de Nitria ad Narhyd , versus partem meridionalem, et ibi vicinatur terrae Boznan vocatae; deinde vadit ad occidentem, et ibi cum eisdem duabus metis continuatur lerrae Megered ; deinde vadit ad eundem fluuium Nitra vocatum, et ibi a dicta capilali meta paulo superius terminatur; et tamen nouae metae iuxta quaslibet veteres sunt erectae. Datum in Dominica reminiscere. Nos igitur inspecto tenore litterarum Capituli Nitriensis petitionibus Bogamerii et Petri Praedictorum, iustis et modestis, assensum fauorabilem adhibentes, ipsam collationem per charissimum patrem nostrum factam, ratam habenles, et acceptatn, ac litteras Nitriensis Capituli de verbo ad verbum praesentibus insertas , dupplicis sigilli nostri munimine duximus confirmandas. In cuius rei memoriam , perpetuamque firmitatem, praesentes concessimus litteras, sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus Magistri Benedicti, venerabilis viri , S. Strigoniensis Ecclesiae electi, perpetuique Comilis loci eiusdem, Budensis Praepositi, aulae nostrae Vice - Cancellarii , dilecti et