Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)

Elisabethj Dei gratia, llegina Uungariae, omnibus, tam praesentibus, quam futuris , haruin litterarum notititiam habituris, salutem in vero salutari. Cum iustitia sit virtus , ius suum vnicui­que tribuens , quemlibet fidelem in suis iuribus , per eos, quibus regni cedunt regimina, exigente iustitia , expedit confoueri, et defendi. Proinde ad vniuersorum notitiam tenore praesentium volumus peruenire, quod Lothardus, filius Omodaei, noster seruiens, ad Domini nostri llegis Stephani , et no­stram acedens presentiam, exposuit conquerendo, quod cum Dominus Bela condain Rex , carissimus Socer, et pater noster, et Maria condam regina, carissima socrus , et mater nostra, piarum recor­dationum , quasdam terras Boos videlicet, et Arpar vocatas , in Comitatu Iaurinensi existen­tes , et i u r i s d i c t i o n i reginali pertinen­tes, sibi contulissent in perpetuum, eaedem ter­rae pro eo, quod idem fidelitates et seruitia nobis impensurus, ad partes vltra Danubiales se transtu­lerat, tempore contentionis et gerrae, inter eos­dem charissimos parentes nostros, ab vna parte, ab altera vero inter Dominura nostrum Ile^em o Stcphanum, nec non et Baronum eorumdem — — emergentium, ablatae fuissent ab eo­dem, et Comiti Hayderico, filio Dionysii condo­nalae ; rogans et petens a nobis humiliter, vt di­ctas terras eidem reddi, et restitui facere dignare­mur. Ad vltimum Domino nostro regi Stephano efc nobis eodem Lothardo frequenter supplicante, efc petente placuit, quod memoratas terras , per Iob filium Macza, hominem Domini nostri et nostrum sub testimonio Capituli laurinensis, fidelium no­strorum, quibus ipso facto nostras direxeramus lit-

Next

/
Thumbnails
Contents