Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)
sentiura volumus peruenire: Quod Thomas , Ite , et Andreas Comites, ad nos accedentes, nobis instantissime sunt conquesti, quod Dominus rex Colomanus, bonae memoriae , praedecessor noster , terram , seu possessionem eorum Cuhnaallia vocatam, in Comitatu de Sarus sitam, ab eis indebite abstulisset. Nos vero , qui ex oflicio suscepti diadematis, quod gestamus, disperdita congregare , ablata restituere, et vnum quemque in suis iuribus manutenere nitimur et debemus, queriraoniis praedictorum Thoraae , Ite, et Andreae, aures adhibuimus audientes, et rimantes de negocii veritate, sicut ratio suadebat; ex certa scientia inuenimus, et euidenter comperimus, vna cuin Baronibus nostris, qui nobis assistebant, praedictam possessionem Cuhnaallia vocatam fuisse Thomae , Ite et Andreae praedictorum, et perperam ablatam et abalienatam ab eisdem. Vigori itaque iustitiae, cuius cultor esse intendimus , satisfacere cupientes, praedictam possessionem Chunaallia vocatam, et vtilitates suas vniuersas, sub eisdem metis et limitibus , quibus antea tenuerunt, reddimus et restituimus eidem Thomae, Ite , et Andreae, et per eos suis haeredibus, haeredumque successoribus iure perpetuo possidendara. In cuius rei certitudinein praesentes concessimus litteras, dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus Magistri Benedicti, Budensis Ecclesiae Praepositi, Aulae nostrae Vice - Cancellarii, dilecti et fidelis nostri. Anno Domini MCCLXXIV. Regni autem nostri anno secundo. Metropolitana Sede Strigoniensi vacante, et venerabilibus Patribus Stephano Colochensi , et Iohanne Spalatensi Arcjiiepiscopis; Lamperto Agriensi , Briccio Cha-