Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)

endo, lethalia recepit vulnera ; de quibus vulne­ribus vix per curam expertorurn medicorum per spacium longi temporis est resanatus. Postmodum et sub castro Wetr.eh, quod per exercitum regis Bohemorum obsidebatur, cum quosdam Barones nostros ad defendendum ipsum castrum cum exer­citu misisseinus, idem Comes Iacobus virtutem virtute , fidelitatem fidelitate accumulans , audacter irruit in aciem exercitus Theotonicorum; vbi si­militer grauiter fuerat sauciatus, prout ex veridi­ca Baronum nostrorum, qui ibi erant, intellexi­mus relatione. Volentes igitur sibi pro tam lauda­bilibus fidelitatum operibus et seruitiis regio occur­rere cum fauore, ad ipsius supplicationem et pe­titionem, iicet maiori remuneratione esset refouen­dus, quamdam terram castri de Ryuche, K o n u­szka vocatam, ad sex aratra sufficientem; eidem Iacobo Comiti, et Stephano fratri suo, duximus conferendam. Et vt donatio nostra sibi facta pro­uidentia fieret certiori, fidelibus nostris, Capitulo Chasmensi, quod de qualitate et quantitate ipsius terrae nobis veritas non constabat, nostris litteris dedimus in mandatis, vt eamdem inspicererit vna cum Abraam de genere K a mar c h a , homine no­stro, et si contradictum non fieret, statuerent Ia­cobo Comiti et Stephano supradictis. Rescripsit itaque nobis capituium dictam terram Konuszka vocatam, sitam esse iuxta fluuium Konuzka, et per Nicolaum Comitein de Zana, et de Ryuche, dilectum et fidelem nostrum sub metis infrascriptis, Iacobo Comiti et Stephano fuisse statutam pariter et assignatam nullo contradictore penitus existente. Quam quidem terram ob merita seruitiorum suo­rum, sicut superius est expressum , sibi et per eos

Next

/
Thumbnails
Contents